라틴어 문장 검색

vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:3)
Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:14)
Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acce- ptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumventus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장1)
toto certatum est corpore regni id est imperii omnibus viribus bellamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3132)
Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare,cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 12:1)
An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 20:1)
ea legati querentes orabant senatum ut opem regno regibusque amicis imperio Romano ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 230:1)
inimici innumerabiles obstant in arcu, in hastis, in gladiis fulmineis, quos penetrare et expugnare pro imperio Romanorum, pro regno Franciae et Angliae, non hodie opponerem, nisi per gratiam Domini nostri Jesu Christi de quorum manibus sic me Dominus Deus eruat, ut non cum illo pacem componam, nisi primum coram apostolico et omni Ecclesia de perfidia quam egit, canonice fuerit expurgatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 131:7)
Civitates vero, Neapolin, Samariam, Joppen, Caiphas, castellum S. Abrahae, Ptolemaidem, Sagittam, Tabariam et caeteras civitates et loca quae erant de regno Jerusalem suo subjecit imperio, quosdam reditus eorum suis constituens primatibus, quosdam [0713D] vero suae mensae attitulavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:8)
indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:10)
Caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre reges penes et dominantes est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:3)
ut satius multo iam sit parere quietum quam regere imperio res velle et regna tenere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:10)
cetera quae fieri in terris caeloque tuentur mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe et faciunt animos humilis formidine divom depressosque premunt ad terram propterea quod ignorantia causarum conferre deorum cogit ad imperium res et concedere regnum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:3)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
incolumem ascanium ideo Venus pro Aenea non petit hoc loco, non quia pro eo non movetur, sed aut quia scit eum celerius esse moriturum, aut quia soli Ascanio debetur imperium, ut cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 471)

SEARCH

MENU NAVIGATION